CARERE Lanam

CARERE Lanam
CARERE Lanam
proprie vocabant Veteres ξαῖνειν. Unde non carminare modo, sed et carinare, i. e. carpere, et per tralationem, mordere, et dictis dicteriisque incessere. Glossae, carinare, χαριεντίζεςθαι: quod mepte Grammaticorum ratio a navis carina deducunt. Secunda enim brevis est, ut apud Ennium,
Sed neque me decet hanc carinantibus laedere chartis.
I. e. mordacibus et carpentibus. Idem apud Servium,
Et contra carinans verba atque obscena profatus.
E'qua eadem arte metaphoris mutuatis, πλυν´ειν pro eodem Graeci dicunt, carpere et depectere Latini, Galli hodie drapper. Et quidem Primum hoc lanae purgamentum, cum carminantur; h. e. quum ipsae per se purgantur, priusquam in fila deducantur et in tela texantur: quae lanae purgandae Ars ξαντικὴ Graecis dicta est. Quam vis enim in novissimo purgamento, cum in veste ipsa carperentur et depecterentur erinaceo fullonis, ξαίνεςθαι quoque dicerentur, proprie tamen ξαντικὴ ad primum pertinebat, etc. Salmas. ad Solin. p. 399.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CARMINARE Lanam — vide supra Carere …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”